- IBERIA
- I.IBERIAprimum appellata fuit Hisp. regio Ibero fluv. proxima an hinc, an ab Ibero Rege quam postea, Celtae Gallorum pop. relictis sedibus suis habitavêre, unde composito ex nomine gentis utriusque vocabulo, Celtiberi dicti sunt. Luc. Civ. Bell. l. 4. c. 10.----- Profugique a gente vetustaGallorum Celtae miscentes nomen Iberis.Idem ibid. v. 335. l. 5. v. 343. et l. 7. v. 232. Porro Ar. Montanus Iberiam Asiaticam hodie Georgiam, in sacris literis sub nomine Tu. bal describit, atque hinc profectos Hispanos, qui Europae ultimam partem versus Occid. occupant, testatur. Hoc ipsum etiam voluti Ioseph. Plin. l. 3. c. 3. l. 6. c. 4. et l. 6. c. 9. quoque Varronem secutus Iberes sive Iberos primo loco collocat inter nationes, quae ante Romanos in Hisp. sedes fixêrunt. Sic enim Scribit l. 3. c. 1. Un universam Hispuntam M. Varro pervenisse Iberos et Persas, et Phoenices, Celtasque et Poenos tradit. Longe tamen aliter Megasthenes, qui Seleuci Nicanoris tempore rerum Chaldaicarum, et Assyriarum Historiam condidit, ex qua sic Abyden. apud Euseb. de Praep. Evang. l. 9. c. 41. Μεγαςθένης δέ φησι Ναβουκοδρόσορον Η῾ρακλέως ἀλκιμώτερον γεγονότα, ἐπἰ τε Λιβύην, καὶ Ι῾βηρίαν ςτρατεῦσαι. Ταύτας δὲ χειρωσάμενον, ἀπόδασμον αὐτεων εἱς τὰ δεξιὰ τȏυ πόντου κατοικίσαι. Strabo etiam inptimo tradit, Iberos Occidentales in loca ultra Pontum, et Colchidem commigrâsse. Imo et similiter Dion. in Periegesi scribit:Τῷ δ᾿ ἐπὶ ναιετάουσιν ἑωθινὸν ἔθνος Ι᾿βήρων,Οἵ ποτε Πυῤῥήνηθεν ἐπ᾿ ἀντολίην ἀφίκοντο.Sequitur hanc opinionem etiam Socrates, Hist. Eccl. l. 1. c. 16. Non pauci tamen ab hac sententia recessêrunt. Nam Appian. in Ibericis tradit, cum aliqui putarent, Iberos Europae esse προγόνους Iberum Asiae; alios contra existimâsse, eos istorum esse ἀποίκους, fuisse etiam, qui neutros vel progenitores, vel colonos arbitrarentur. Quomodo Ι῎βηρ ratione gentis utriusque erit ὀμωνυμον ἀπὸ τύχης. Atqui si diligentius perpendamus, multo versimilius videtur, Hispanos esse colonos Iberum in Asia: quam ut contra Hispani per immensa terrarum spatia ultra Colchidem commigtârint. Quod eo minus arridet, quia ab Or. propagatum est genus humanu. quamquam vero facilius in animum induxero, Iberos Asiaticos coloniam duxisse in Hispaniam, quam e contra, Hispanos in loca Asiae Sept. inprimis ramen eo propendeo, ut putem, neutros alteris originem suae gentis debere: praesertim quando, ut Appian. ait: ἔθους οὐδεν ἦν ὅμοιον, ἢ γλῶςςα, Nec moribus ulla ex parte, nec linguâ convenirent. Iberiae Europaeae meminit, Claud. Laus Serenae. Reg. Carm. 29. v. 63.Sola novum Latiis vectigal Iberia rebusContulit Augustus.Iberiae vero Asiaticae. Virg. Georg. l. 3. v. 408.Aut impactos a tergo horrebis Iberos.De nomine sic Bochart. Iberiae vox, inquit, (i. e. Hispaniae) ex Phoenicum lingua petenda est. Nam Caucaseos Iberos in Hisp. venisse, et regioni dedisse nomen merae nugae sunt. Quid igitur? Hebraeis eber, Chaldaeis ebra, vel ibra est transitus, et quicquid est ulterius. Inde plurale ehrin, vel ibrin, terminos, et fines significar. In Evangelio Syro, et in versione Syra Psalmorum passim usurpatur haec vox, ubi Graeca habent πέρατα τῆς γῆς, Aphse eretz, i. e. fines terrae. Merito igitur Iberi dicti, qui ex Phaenicum sententia terrarum fines ultimos habitârunt, Hispani nempe, quorum urbem Calpen Tyrii putaverunt, esse τέρμονας τῆς οἰκουμένης, ut in Strab. l. 3. p. 166. habetur. Tale est quod Gadiranum templum Posidonius scribit esse καὶ γῆς θαλάττης πέρας. Et quod in Homero Proteus Menelaum ita compellat:Α᾿λλὰ σ᾿ ἐς Η᾿λύσιον πεδίον, καὶ πείρατα γαίηςΑ᾿θάνατοι πέμψουσι. ----- -----i. e. in Hispaniam, ut interpretatur Strabo l. 1. p. 129. Eodem sensu apud Dion. τήγιςτοι, i. e. remotissmi dicuntur:Ο῾ππόθι τηλίςτων μετεκίαθεν ἔθνος Ι᾿βήρων.Ita legendum, non τριλλίςτων, ut vulgo legitur. Unde Claud in 2. Cons. Stilich. ait: Carm. 24. v. 147.----- In extremos aciem mittebat Iberos.Norandum hic. Galliam olim etiam Iberiam nominatam, ut constat ex Strab. l. 3. ut supra ubi antiquitus Iberiam ait dictam, quicquid foret inter Pyrenaeos montes et flum. Rhodanum, ut verisimile etiam sit eam veteribus extensam usque ad Rhenum, eamque credo causam esse, cur Nonuo l. 23. Dionys. dicatur Ρ῾ῆνος Ι῎βηρ Rhenus Iberus. Sed quanto aliter Gorop. Becanus senserit l. Hispanicorum 2. ubi suspicatur Ι῎βηρ Germanicam esse vocem, quia Germanis Iver idem sit ac Zelotypus, quomodo Rhenus in vet. epigram. ζηλήμων vocatur. Sed eius sententiae eo minus ratio habenda est, quia apud vett. omnes de hoc Rheni cognomine silentium sit, nec Nonnus homo Aegyptiacus sciverit Germanice Vossius. Nic. Lloyd. Iberia tota ad Christum conversa est Sec. 4. mulierculae captivae operâ, quae cum invocatione nominis Domini Iesu Reginam a gravissimo morbo liberâsset, haec fide susceptâ maritum Regem quoque convertit; sicque utcumque ritus Christianos a femina edocti, Rex viris, Regina mulieribus, Christum praedicârunt, donec iis a Constantino Mag. Episcopi summissi sunt. Rufin. l. 1. c. 10. Socr. l. 1. c. 16. App. Alex. de Bell. Annib. p. 313. etc. Addo hoc unum, quod Iberos purpureis vestibus in pugna amictos, patrio more, fuisse hostibus terribiles, prodit Polyb. l. 3. Ceterum de Iberis Asiae monet Salmas. eos, cum Colchis et Albanis, Scythiae nomine a poetis comprehendi, ad Solin. p. 890.II.IBERIAreg. Asiae inter Colchidem ad Occid. et Albaniam ad Ort. Armeniae mai. ad Mer. contermina, ad Bor. montibus Caucaseis definita. Nunc Gurgistan incolis, Gall. Georgie. Ibi urbes alias celebres, Armotica seu Harmastis, nunc Cori et Artanissa, nucn Bassachiuc. Dividitur ab Albania Caspio monte ad Ort. a Colchide Moschicis montibus. Sub Principe proprio, sub clientela tamen Regum Pers. Baudt. Populi Iberes Strabo aliis Iberi, Giorgiani vulgo: quamvis Giorgiana reg. magnam Armeniae partem complectitur. Vide quoque infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.